- INTERNUNCII
- INTERNUNCIIportio comitatûs feminei, apud Rom. olim, iidem cum Salutigerilis, quos vide. Hodie inter Pontisicis Ministros, qui ad exteros Principes mittuntur, Internuntii, Missi dicuntur Extraordinarii, a Legatis, qui Ambasciatores sunt eius Extraordinarii, et Nuntiis, qui Ordinatii, distincti. Wicquefort Memooires touchant les Ambassadeurs Part. 1. p. 113. Alii olim Persarum Internuntii de quibus supra aliquid in voce Chiltarchus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.